- WALDENSES
- WALDENSESeôdem circiter tempore, cum Albigensigus, de quibus supra, Lugduni exorti hincque Pauperes dicti de Lugduno, sicut a Waldo (vide supra voce Valdo) Waldenses seu Valdenses: quaedam cum Albigensibus habuerunt dogmata communia, ut vidimus. Peculiaria illorum fuêre. 1. Omne iudicium, inprimis ad mortem, esse prohilitum: iuxta illud, Nolite iudicare et non iudicabimini. 2. Indulgentias, quae fiunt per Praelatos Ecclesiae Romanae non valere; purgatorium post hanc vitam nullum esse, adeoque suffragia et orationes defunctis nil prodesse. 3. In Ecclesia tantum tres Ordines esse, Episcopalem, Sacerdotalem et Diaconalem. Multa vero alia infanda, quae passim apud Baronium, Bzovium aliosque tum Albigensibus, tum Valdensibus credita leguntur, ex mero odio, ut plebi redderentur invisi ac abominabiles, consicata esse, apodictice probatur hinc, quod in sententiis eorum, qui coram tribunali Inquisitorum accusati et condemnati fuêre, nihil tale comparet aut illis exprobratur, uti ad oculum id docet Phil. a Limborch ex Libro Sententiarum Inquisitionis Tholosanae, iam primum in lucem ab prolato. Ritus eorum quod attinet, Ante et post prandium dicuntur orare flexis genibus, et inclinati super bancam: quod in omnibus fere Valdensium sententiis occurrit. Quin et usitatum ipsis videtur fuisse mensae benedicere, quia Perrino Fabri crimini datur, quod comederit et biberit cum Valdensibus in eadem mensa benedicta per eos. Dicuntur se ipsos vitae et perfectionis Apostolicae comparantes et meritis coaequantes, iactare se tenere et servare Euangelicam et Apostolicam paupertatem. Tum et mores alios a communi vivendi genere diversos habuisse dicuntur; Tandem in sententia Iohannis Philiberti Presbyteri legitur, quod Valdenses praedicant credentibus suis aliquando post cenam nocte de Euangeliis, et de Epistolis in vulgari, d. l. Vide de illis plura, apud Iac. Usserium, archiepiscopum Armachanum, Tractatu de Successione Ecclesiarum in Occidente, c. 8. praefatum a Limborch, Historiâ Inquisitionis l. 1. c. 8. ac seqq. Et hîc voce Maiores, ita enim quidam inter illos dicti; item, ubi de Valdensibus. Addam id saltem, rudiores illos Albigensibus (fortasse et puriores in doctrinâ) praefato Limborchio, cumque Mennonitis hodiernis non parum convenientiae habuisse, et forte progressu temporis in eandem cum Albigensibus sectam coaluisse videri, d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.